Meditationes de prima philosophia. Рене Декарт

Читать онлайн книгу.

Meditationes de prima philosophia - Рене Декарт


Скачать книгу
tum quia etiam longiusculae sunt, et aliae ab aliis pendent: tum praecipue quia requirunt mentem a praejudiciis plane liberam: et quae se ipsam a sensuum consortio facile subducat. Nec certe plures in mundo Metaphysicis studiis, quam Geometricis apti reperiuntur. Ac praeterea in eo differentia est, quod in Geometria cum omnibus sit persuasum nihil scribi solere, de quo certa demonstratio non habeatur, saepius in eo peccant imperiti, quod falsa approbent, dum ea videri volunt intelligere, quam quod vera refutent: Contra vero in Philosophia cum credatur nihil esse de quo non possit in utramque partem disputari, pauci veritatem investigant, et multo plures ex eo quod ausint optima quaeque im|pugnare, famam ingenii aucupantur.

      Atque ideo qualescunque meae rationes esse possint, quia tamen ad Philosophiam spectant, non spero me illarum ope magnum operae pretium esse facturum, nisi me patrocinio vestro adjuvetis. Sed cum tanta inhaereat omnium mentibus de vestra Facultate opinio, tantaeque sit authoritatis SORBONAE nomen, ut non modo in rebus fidei nulli unquam Societati post sacra Concilia tantum creditum sit quam vestrae, sed etiam in humana Philosophia nullibi major perspicacia et soliditas, nec ad ferenda judicia major integritas et sapientia esse existimetur: Non dubito quin si tantum hujus scripti curam suscipere dignemini, primo quidem ut a vobis corrigatur, memor enim, non modo humanitatis, sed maxime etiam inscitiae | meae, non affirmo nullos in eo esse errores: deinde ut quae vel desunt, vel non satis absoluta sunt, vel majorem explicationem desiderant, addantur, perficiantur, illustrentur, aut a vobis ipsis, aut saltem a me, postquam a vobis ero admonitus: Ac denique ut postquam rationes in eo contentae, quibus Deum esse, mentemque a corpore aliam esse probatur, ad eam perspicuitatem erunt perductae, ad quam ipsas perduci posse confido, ita nempe ut pro accuratissimis demonstrationibus habendae sint, hoc ipsum declarare et publice testari velitis: non dubito, inquam, quin, si hoc fiat, omnes errores, qui de his quaestionibus unquam fuerunt, brevi ex hominum mentibus deleantur. Veritas enim ipsa facile efficiet ut reliqui ingeniosi, et docti vestro judicio subscribant: Et autho|ritas, ut Athei, qui scioli magis quam ingeniosi, aut docti esse solent, contradicendi animum deponant; atque etiam ut forte rationes, quas ab omnibus ingenio praeditis pro demonstrationibus haberi scient, ipsi propugnent, ne non intelligere videantur. Ac denique caeteri omnes tot testimoniis facile credent, nemoque amplius erit in mundo, qui vel Dei existentiam, vel realem humanae animae a corpore distinctionem ausit in dubium revocare. Cujus rei quanta esset utilitas, vos ipsi pro vestra singulari sapientia omnium optime aestimare potestis: nec deceret me vobis, qui maximum Ecclesiae Catholicae4 columen semper fuistis, Dei et Religionis causam pluribus hic commendare.

      Praefatio ad lectorem

      Quaestiones de Deo et mente humana jam ante paucis attigi in Dissertatione de Methodo recte regendae rationis et veritatis in scientiis investigandae gallice edita anno 1637. Non quidem ut ipsas ibi accurate tractarem, sed tantum ut delibarem, et ex lectorum judiciis addiscerem qua ratione postea essent tractandae. Tanti enim momenti mihi visae sunt, ut plus una vice de ipsis agendum esse judicarem; viamque sequor ad eas explicandas tam parum tritam, atque ab usu communi tam remotam, ut non utile putarim ipsam in gallico, et passim ab omnibus legendo scripto fusius docere, ne debiliora etiam inge|nia credere possent eam sibi esse ingrediendam.

      Cum autem ibi rogassem omnes quibus aliquid in meis scriptis reprehensione dignum occurreret, ut ejus me monere dignarentur, nulla in ea quae de his quaestionibus attigeram notatu digna objecta sunt, praeter duo, ad quae hic paucis, priusquam earundem accuratiorem explicationem aggrediar, respondebo. Primum est, ex eo quod mens humana in se conversa non percipiat aliud se esse quam rem cogitantem, non sequi, ejus naturam sive essentiam in eo tantum consistere, quod sit res cogitans, ita ut vox tantum caetera omnia excludat, quae forte etiam dici possent, ad animae naturam pertinere. Cui objectioni respondeo me etiam ibi noluisse illa excludere in ordine ad ipsam rei veritatem (de qua scilicet tunc non agebam), sed dumtaxat in ordine ad meam perceptionem, adeo ut sensus esset, me nihil plane cognoscere quod ad essentiam meam scirem pertinere, praeterquam quod essem res cogitans sive res habens in se facultatem cogitandi. In sequentibus autem | ostendam quo pacto ex eo, quod nihil aliud ad essentiam meam pertinere cognoscam, sequatur, nihil etiam aliud revera ad illam pertinere.

      Alterum est, ex eo, quod ideam rei me perfectioris in me habeam non sequi ipsam ideam esse me perfectiorem, et multo minus illud quod per istam ideam repraesentatur existere. Sed respondeo hic subesse aequivocationem in voce ideae; sumi enim potest vel materialiter, pro operatione intellectus, quo sensu me perfectior dici nequit, vel objective, pro re per istam operationem repraesentata, quae res etsi non supponatur extra intellectum existere, potest tamen me esse perfectior ratione suae essentiae. Quomodo vero ex hoc solo quod rei me perfectioris idea in me sit sequatur illam rem revera existere, fuse in sequentibus exponetur.

      Vidi quidem praeterea duo quaedam scripta satis longa, sed quibus non tam meae his de rebus rationes quam conclusiones argumentis ex Atheorum locis communibus mutuatis impugnabantur. Et quoniam istiusmodi argumenta nullam vim ha|bere possunt apud eos, qui rationes meas intelligent, adeoque praepostera et imbecillia sunt multorum judicia, ut magis a primum acceptis opinionibus quantumvis falsis, et a ratione alienis, persuadeantur, quam a vera et firma, sed posterius audita ipsarum refutatione, nolo hic ad illa respondere, ne mihi sint prius referenda. Tantumque generaliter dicam ea omnia, quae vulgo jactantur ab Atheis ad existentiam Dei impugnandam, semper ex eo pendere quod vel humani affectus Deo affingantur, vel mentibus nostris tanta vis et sapientia arrogetur, ut quidnam Deus facere possit ac debeat, determinare et comprehendere conemur; adeo ut, modo tantum memores simus mentes nostras considerandas esse ut finitas, Deum autem ut incomprehensibilem et infinitum, nullam ista difficultatem sint nobis paritura.

      Jam vero, postquam hominum judicia semel utcunque sum expertus, iterum hic aggredior easdem de Deo et mente humana quaestiones, simulque totius primae Philosophiae initia tractare; sed ita ut nullum vul|gi plausum, nullamque Lectorum frequentiam expectem: quin etiam nullis author sum ut haec legant, nisi tantum iis qui serio mecum meditari, mentemque a sensibus, simulque ab omnibus praejudiciis, abducere poterunt ac volent, quales non nisi admodum paucos reperiri satis scio. Quantum autem ad illos, qui, rationum mearum seriem et nexum comprehendere non curantes, in singulas tantum clausulas, ut multis in more est, argutari studebunt, non magnum ex hujus scripti lectione fructum sunt percepturi: et quamvis forte in multis cavillandi occasionem inveniant, non facile tamen aliquid quod urgeat aut responsione dignum sit objicient.

      Quia vero nequidem etiam aliis spondeo me in omnibus prima fronte satisfacturum, nec tantum mihi arrogo ut confidam me omnia posse praevidere quae alicui difficilia videbuntur, primo quidem in Meditationibus illas ipsas cogitationes exponam, quarum ope ad certam et evidentem cognitionem veritatis mihi videor pervenisse, ut experiar an forte iisdem | rationibus, quibus ego persuasus sum, alios etiam possim persuadere. Postea vero respondebo ad objectiones virorum aliquot ingenio et doctrina excellentium, ad quos hae Meditationes, antequam typis mandarentur examinandae missae sunt. Satis enim multa et varia ab illis fuerunt objecta, ut ausim sperare non facile quicquam aliis, saltem alicujus momenti, venturum in mentem, quod ii nondum attigerint. Ideoque rogo etiam atque etiam lectores, ut non prius de Meditationibus judicium ferant, quam objectiones istas, earumque solutiones omnes perlegere dignati sint5.

      Synopsis sex sequentium meditationum

      In prima causae exponuntur propter quas de rebus omnibus, praesertim materialibus, possumus dubitare; quamdiu scilicet non habemus alia scientiarum fundamenta, quam ea quae antehac habuimus. Etsi autem istius tantae dubitationis utilitas prima fronte non appareat, est tamen in eo maxima quod ab omnibus praejudiciis nos liberet, viamque facillimam sternat ad mentem a sensibus abducendam: ac denique efficiat, ut de iis, quae postea vera esse comperiemus, non amplius dubitare possimus.

      | In secunda, mens quae propria libertate utens supponit ea omnia non existere, de quorum existentia vel minimum potest dubitare6, animadvertit fieri non posse quin ipsa interim existat. Quod etiam summae est utilitatis, quoniam hoc pacto facile distinguit quaenam ad se, hoc est, ad naturam intellectualem, et quaenam ad corpus pertineant. Sed quia forte nonnulli rationes de animae immortalitate illo in loco expectabunt, eos hic monendos puto me conatum esse nihil scribere quod non accurate demonstrarem; ideoque non alium ordinem sequi potuisse, quam illum qui est apud Geometras usitatus, ut nempe omnia praemitterem ex quibus quaesita


Скачать книгу

<p>4</p>

Die letzten beiden Worte fehlen in der französischen Übersetzung.

<p>5</p>

In der ersten Auflage folgt hier ein »Index«, den wohl Mersenne verfaßt hat. Descartes hat ihn in die zweite Auflage nicht mit aufgenommen.

<p>6</p>

Die erste Auflage hat: dubitare potest.