Capbreu de la Confraria d'Òrfenes a Maridar de València (segles XIV-XVII). AAVV

Читать онлайн книгу.

Capbreu de la Confraria d'Òrfenes a Maridar de València (segles XIV-XVII) - AAVV


Скачать книгу
et diacono et subdiacono cuilibet sex denarios et aliis presbiteris divinum officium facientibus cuilibet quinque denarios.269

      [9] Item, dimitto quolibet anno vicario ecclesie Sancti Martini vel alio presbitero honesto continue serviendo dicte ecclesie qui legaliter tenebit compotum de dictis tribus missis dicendis qualibet septimana per dictum beneficiatum intus dictam capellam, quinque solidos270 post obitum tamen filiorum raçione sui laboris pro punctare et tenere compotum. An benefficiatus dicti benefficii celebravit vel celebrari faciet qualibet septimana inter dictam capellam tres missas. Tamen si dictus benefficiatus suam porcionem predictarum viginti librarum predicti benefficii habere et recipere voluerit habeat defferre secum dictum presentatorem coram dicto patrono, qui eius bona fide dicet veritatem eidem patrono de les faltes et quod missas celebraverit in qualibet septimana, tali modo quod in fine cuiuslibet anni facta per ipsum vicarium vel presbiterum seu presentatorem predictis fidedigna relacione patrono dicti benefficii, quod dictus patronus possit facere retencionem de duodecim denariis pro qualibet missa defficiente ex predictis vigintis libris et quod illas missas defficientes idem patronus possit facere celebrare per illum presbiterum quem sibi placuerit intus eandem capellam et sub hoc pacto et condicione detur dictum benefficium cuicumque presbitero et non aliter et quod renunciet omni recursui ecclesiastico.

      [10] Item, dimitto viginti solidos271 distribuendos anno quolibet per manus collectoris laudabilis elemosine ||16v Orfanarum perventum eis ius patronatum dicti benefficii ad honorem Dei et pro animabus fidelium defunctorum in die Omnium sanctorum, scilicet in vesperis deffunctorum et in die post solemnitatem particionis seu dimissionis panis, scilicet in pane, elemosine et offertis septem solidos et in cera conbuxendo et offerendo sex solidos et quinque solidos in denariis elemosinarum et absolucionum generalium et particularium. Residuos vero duos solidos dimitto dicto collectori pro labore per ipsum sustento in dicta capella in predictis duobus diebus pro Dei honore et servicio deffunctorum.

      [11] Item, dimitto triginta solidos272 anno quolibet perventa administracione pretensi benefficii honorabilibus confratribus confratrie laudabilis elemosine supradicte, convertendos in eorum bonis communibus et elemosinis administratos in pannis pro induendo nunias et aliis caritatibus factis seu fiendis per dictos honorabiles confratres dicte elemosine Orfanarum.

      [12] Item, dimitto viginti solidos273 dicte monete qui anno quolibet conserventur per maiordomum seu honorabiles confratres dicte elemosine Orfanarum ad opus et servitutem reformandi et emendi quando necesse fuerit vestimenta et alia diversa ornamenta predicte et eius altari necessaria hoc tamen retento expresse, qui in predictis omnibus nec inferius descriptis non intendo nech est intencio nec voluntas mea obligare in aliquo neminem filiorum meorum casu tamen quo ipsi filii mei fiant presbiteri et sint benefficiati eiusdem benefficii, immo predicta omnia sint et remaneant eorum bone consciencie et devocionii et habeat liberum et francum arbitrium dicendi et celebrandi et vel celebrari facere unam et tot missas sicut eis benevissum fuerit et quod benefficiatus predicti benefficii habeat recipere dictas viginti libras per manus patroni seu patronorum eiusdem benefficii. Attenta tamen qualitate, servitute ac bonitate et devocione quam eius benefficiatus demostrabit in celebracione predictarum trium missarum et servicio predicte capelle et omnes predicte quantitates, promitto emere et consignare ut supra cum licencia regia meis propriis sumptibus et expensis habenda cum condicionibus tamen superius designatis, ius patronatus vero predictis benefficii retineo michi integrum et illesum in tota vita mea.

      [13] Et post mei obitum volo quod sit patrona domina Ursola, uxor mea, et ipsa decendente volo quod sit patronus Andreas Garcie, filius dictorum coniugum, et post obitum dicti Andree Garsie volo quod sit patrona Clara, domicella, filia dictorum coniugum.

      [14] Et ||17r hiis omnibus decendentibus volo quod sit patronus honorabilis maiordomus laudabilis confratrie elemosine Orfanorum civitatis Valencie comittendo ei administracionem et patronagium predictis.274 Ita tamen quod casu quo dictum benefficium vaccare contigerit habeat presentare in benefficiatum eiusdem benefficii presbiterum missam celebrantem.

      [15] Volo eciam quod de illo fiat eleccio per maiordomum decem honorabilium confratrum dicte confratrie per illum quem secundum eorum antiquam et bonam ordinacionem est una anuta maiordomus et administrator ipsius elemosine dans et concedens eidem vel cuicumque alteri existenti confratri et maiordomo elemosine supradicte infra annum infra quem predictum benefficium vaccare contigerit et electio et presentacio fieri debebit plenariam potestatem faciendi electionem et presentacionem de aliquo presbitero in benefficiatum eiusdem benefficii sicut si ego personalem adessem.

      [16] Quiquidem maiordomus habeat facere dictam eleccionem cum consilio trium confratrum elemosine supradicte per ipsummet vel de eius voluntate eligendos de presbitero tamen missam celebranti. Tamen si dictus maiordomus et dictos tres confratres erant in aliqua decepcione seu discordia, quarum racione tempus eleccionis et presentaciones debuisset transire, tali casu volo et mando quod idem honorabilis maiordomus in onore sue anime faciat per ipsummet eleccionem et presentacionem de illo presbitero quem sibi placuerit missam tamen celebranti naturali dicte civitatis et non habente benefficium extramuros Valentini, et quod sit persona ydonea, bone vite et conversacionis honeste et privato talibus officiis et dignitatibus sicut communis et simplex presbiter serviat ecclesie Sancti Martini et celebret qualibet septimana tres missas intra capellam predictam de illis officiis quibus maiorem devocionem habuerit ad Dei gloriam et recomendacionem deffunctorum. Nunc vero ad dictum benefficium obtinendum cum dicta caritate viginti libras deinde percipiende nomino et presento vobis dicto domino vicario generali discretum Jacobum Garsie, clericum, fillium meum. Suplicans vobis dicto domino vicario generali quatinus intitucionem benefficii et aniversariorum ac lampadis et cereorum et aliarum rerum predictarum cum condicionibus et clausulis superius designatis et dictum benefficiatum presentatum dignemini benignitur admittere et ||17v acceptare sit igitur premissa omnia et singula, facio, promitto et convenio vobis dicto domino vicario generali et in manibus vestris et notarii infrascripto ut publice persone a me legittime stipulanti et recipienti vite et nomine omnium et singulorum quorum interest vel intererit aut intesse poterit quomodolibet in futurum facere et complere ac fieri et compleri facere quod ut superius est expressum, obligando scienter ad hec omnia bona et iura mea mobilia et inmobilia ubique habita et habenda. Et renuncio quo ad hec foro meo et iurisdictioni vestri dicti domini vicarii generalis me subito fidelitate regia semper salva. Renuncio eciam legi si convenerit de iurisdictione omnium iudicium et omni alii iuri obviam venienti.

      Et nos Bernardus Bonshoms, clericus, in decretis licenciatus, reverendissimi in Christo patris et domini, domini Hugonis, divina providencia episcopi Valencie, vicarius in spiritualibus et temporalibus generalis prefatus, attendentes premissa que secundum Deum et veram ac rectam conscienciam procedunt de nostri consensu sic gesta fuisse, pro tanto ea omnia acceptamus, laudamus et confirmanus.

      Quod est actum Valencie, quarta die octobris anno a Nativitate Domini millesimo quadrigentesimo quarto.

      Sig (signe) num mei Ferdinandi Garsie. Sig (signe) num Bernardi Bonshoms, vicarii generalis predictorum, qui hec laudamus, concedimus et firmamus.

      Testes inde sunt discreti Johannes Porta et Johannes Ferragut, presbiteri Valencie.

      Sig (signe notarial) num Dominici de Molinos, regia auctoritate notarii publici Valencie, qui premissis interfuit eaque per alium scribi fecit, cum rasis et correctis in LXIª et antepenultima linea ubi legitur «quarta» et in eadem linea ubi videtur «mei», et clausit loco, die et anno prefixis.

      [NOMENAMENT DE SÍNDIC DE FRANCESC VIDAL275]

      ||18r Noverint universi quod nos Johannes Gómiz, maiordomus laudabilis elemosine Orfanorum, Guillermus Çaera, Petrus Bou, Ludovicus Johan, Michael Andrés, Johannes Alegre et Bernardus de Penaroga, administratores dicte elemosine, iuncti in ecclesia Beate Caterine Valencie, facta convocacione nostri et magnifici confratris nostri Berengarii Martí quilibet convocatus non valuit adesse et in absencia Petri Andree et Jacobi de Fachs, confratrum nostrorum, qui propter eorum a civitate absenciam non potuerint convocari pro infrascriptis peragendis, gratis et de certa sciencia de fide vestri Francisci


Скачать книгу