Джотто и ораторы. Cуждения итальянских гуманистов о живописи и открытие композиции. Майкл Баксандалл

Читать онлайн книгу.

Джотто и ораторы. Cуждения итальянских гуманистов о живописи и открытие композиции - Майкл Баксандалл


Скачать книгу
inventione II. i. 3–4.

      61

      «Hic, ad quod ducitur praefatio, illud est, ex multis artium scriptoribus electa multa et ad unam quam scripsit artem, quo pulchrior redderetur, praecepta ex multis multa collecta. Huic igitur rei praefatio illa est, Zeuxin, pictorem nobilem, Helenae simulacrum pinxisse, sed cum conductis et in unum vocatis quinque virginibus quidquid esset pulcherrimum delegisset. Hoc, ut perspici licet, in summa convenit, quia hic et ille multa de multis; verum praefert Tullius opus suum, quod magis multa ipse, si quidem praeteriti temporis scriptores et praesentis in iudicio habuit, et non unius civitatis nec unius linguae, quippe cum et Graecos et Latinos: at vero Zeuxis ex una civitate et ipsius temporis eligendi habuit facultatem.

      Si partibus conductis tota conveniunt, pulchra semper et praecipua dicetur esse praefatio. „Crotoniatae“ Romani sunt: „cum florerent omnibus copiis“ Romanis convenit: item convenit „et in Italia cum primis beati numerarentur“. „Iunonis“ vero „templum, quod locupletare egregiis picturis voluerunt“: sic et eloquentiae vel facundiae templum. „Zeuxis“ Tullius. Cum multa dicendi genera sint, ut inter picturas multas Helena, ita inter ceteras dictiones eminet semper oratoria, et ut Zeuxis in femineis pingendis vultibus summus, ita in orationibus Tullius. Pinxit Zeuxis multa, quae usque ad nostram memoriam manent: saecula posteriora tenent, quidquid pinxit oratio Tulliana. Zeuxis Helenae se simulacrum pingere velle dixit; non enim Helenam, sed simulacrum fuerat traditurus: ita Tullius scribendo artes, non orationes, non ipsam eloquentiam, sed simulacrum eloquentiae fuerat traditurus: hoc convenit et illa sententia: „quod ex animali exemplo mutum in simulacrum veritas transferebatur“. Mutum enim simulacrum eloquentiae ars eius, ipsa autem eloquentia quasi animal. Ita pro parte poterit ei rei, ad quam confertur praefatio, convenire, relicto eo, quod postea praeponitur, quod, cum Tullius ex omnibus multa quaesierit et omni tempore, Zeuxis ex una civitate et uno tempore conparavit» (Victorinus, Explanationes in Rhetoricam Ciceronis / C. Halm // Rhetores Latini Minores. Leipzig, 1863. S. 258).

      62

      Boccaccio. Il Commento alla Divina Commedia / A cura di D. Guerri. Bari, 1918. ii. Р. 128–129. «Красота же ее [Елены] была столь дивной в сравнении с красотой любой другой женщины, что не только божественный гений Гомера взял на себя труд описать ее пером: занимала она и многих великих живописцев и резчиков, славных своим мастерством; и среди прочих, как пишет Туллий во второй книге Старого ремесла (De inventione, II, i. – Примеч. пер.), был Зевксис из Гераклеи, который всех современников своих и многих предшественников превзошел даром и мастерством. Призванный кротонскими мужами за великую цену показать при помощи кисти ее образ, применил он всю наблюдательность, напрягая с большим трудом все силы своего дара; и, не имея иного образца для этого дела, кроме стихов Гомера и вселенской славы, которая шла о ее красоте, прибавил к этим двум образец весьма благоразумный: поэтому первым делом он повелел показать ему всех красивых юношей Кротона, и затем – всех красивых девушек, и из них выбрал пять, и из красоты их лиц, статности и повадки тела, с помощью стихов Гомера, в уме своем соорудил деву совершенной красоты и, настолько, насколько мастерство способно следовать дару, написал ее, оставив потомкам божественное подобие как истинный образ Елены. Умением этим, возможно, предприимчивый мастер мог сразиться с очертаниями лица, цветами и статностью тела: но как можем поверить мы, что кисть или резец могли бы запечатлеть радость в глазах, приятность облика, приветливость и небесный смех, и разные движения лица, и достоинство слов, и превосходность поступков? Такая изобретательность – дело одной лишь природы».

      63

      «Demetrio pictori illi prisco ad summam laudem defuit, quod similitudinis exprimende fuerit curiosior quam pulchritudinis. Ergo a pulcherrimis corporibus omnes laudate partes, eligende sunt. Itaque non in postremis ad pulchritudinem percipiendam, habendam, atque exprimendam studio et industria contendendum est. Que res tametsi omnium difficillima sit, quod non uno loco omnes pulchritudinis laudes comperiantur, sed rare ille quidem ac disperse sint, tamen in ea investiganda ac perdiscenda omnis labor exponendus est… Fugit enim imperitos ea pulchritudinis idea quam peritissimi vix discernunt. Zeusis prestantissimus et omnium doctissimus et peritissimus pictor, facturus tabulam quam in templo Lucinae apud Crotoniates publice dicaret, non suo confisus ingenio temere, ut fere omnes hac aetate pictores, ad pingendum accessit. Sed quod putabat omnia que ad venustatem quereret, ea non modo proprio ingenio non posse, sed ne a natura quidem petita, uno posse in corpore reperiri. Idcirco ex omni eius urbis iuventute delegit virgines quinque forma prestantiores ut, quod in quaque esset formae muliebris laudatissimum, id in pictura referret. Prudenter is quidem» (Alberti. De pictura, Biblioteca Vaticana, MS. Ottob. lat. 1424, fol. 23r). [Цит. по: Альберти Л. Б. Десять книг о зодчестве в двух томах. М., 1937. Т. 2: Три книги о живописи. С. 59.]

      64

      «Ergo non unius istius aut illius corporis tantum, sed quoad licuit, eximiam a natura pluribus corporibus, quasi ratis portionibus dono distributam pulchritudinem, adnotare et mandare litteris prosecuti sumus pluribus corporibus, quasi ratis portionibus dono distributam pulchritudinem, adnotare et mandare litteris prosecuti sumus illum imitati, qui apud Crotoniates, facturus simulacrum Deae, pluribus a virginibus praestantioribus insignes omnes formae pulchritudines delegit, suumque in opus transtulit. Sic nos plurima quae apud peritos pulcherrima haberentur corpora, delegimus et a quibusque suas desumpsimus dimensiones, quas, postea cum alteras alteris comparassemus, spretis extremorum excessibus, si qua excederent aut excederentur, eas excepimus mediocritates, quas plurium exempedarum consensus comprobasset. Metiti igitur membrorum longitudines, latitudines, crassitudines primarias atque insignes, sic invenimus» (Alberti. De statua // Kleinere kunsttheoretische Schriften / Hrsg. H. Janitschek. Wien, 1877. S. 201) [Цит. по: Альберти Л. Б. Десять книг о зодчестве в двух томах. М., 1937. Т. 2: О статуе. С. 20].

Скачать книгу