Consolatio Philosophae. Boethius
Читать онлайн книгу.pudore, sed te, ut uideo, stupor oppressit. cumque me nonmodo tacitum sed elinguem prorsus mutumque uidisset, ammouit pectori meo leniter manum et: nihil, inquit, pericli est, lethargum patitur, communem illusarum mentium morbum. sui paulisper oblitusest. recordabitur facile, si quidem nos ante cognouerit; quod ut possit, paulisper lumina eius mortaliumrerum nube caligantia tergamus. haec dixit oculosque meos fletibus undantes contracta in rugam uestesiccauit.
tunc me discussa liquerunt nocte tenebrae
luminibusque prior rediit uigor,
ut cum praecipiti glomerantur sidera Coro
nimbosisque polus stetit imbribus
5 sol latet ac nondum caelo uenientibus astris
desuper in terram nox funditur;
hanc si Threicio Boreas emissus ab antro
uerberet et clausum reseret diem
emicat et subito uibratus lumine Phoebus
10 mirantes oculos radiis ferit.
haud aliter tristitiae nebulis dissolutis hausi caelum et ad cognoscendam medicantis faciem mentemrecepi. itaque ubi in eam deduxi oculos intuitumque defixi, respicio nutricem meam, cuius abadulescentia laribus obuersatus fueram, Philosophiam. et quid, inquam, tu in has exsilii nostrisolitudines, o omnium magistra uirtutum, supero cardine delapsa uenisti? an ut tu quoque me cum reafalsis criminationibus agiteris? -- an, inquit illa, te, alumne, desererem nec sarcinam quam mei nominisinuidia sustulisti communicato te cum labore partirer? atqui Philosophiae fas non erat incomitatumrelinquere iter innocentis. meam scilicet criminationem uererer et quasi nouum aliquid accideretperhorrescerem? nunc enim primum censes apud improbos mores lacessitam periculis essesapientiam? nonne apud ueteres quoque ante nostri Platonis aetatem magnum saepe certamen cumstultitiae temeritate certauimus eodemque superstite praeceptor eius Socrates iniustae uictoriammortis me astante promeruit? cuius hereditatem cum deinceps Epicureum uulgus ac Stoicum ceteriquepro sua quisque parte raptum ire molirentur meque reclamantem renitentemque uelut in partempraedae traherent, uestem quam meis texueram manibus disciderunt abreptisque ab ea panniculistotam me sibi cessisse credentes abiere. in quibus quoniam quaedam nostri habitus uestigiauidebantur, meos esse familiares imprudentia rata nonnullos eorum profanae multitudinis erroreperuertit. quodsi nec Anaxagorae fugam nec Socratis uenenum nec Zenonis tormenta, quoniam suntperegrina, nouisti, at Canios, at Senecas, at Soranos, quorum nec peruetusta nec incelebris memoriaest, scire potuisti. quos nihil aliud in cladem detraxit nisi quod nostris moribus instituti studiisimproborum dissimillimi uidebantur. itaque nihil est quod ammirere si in hoc uitae salocircumflantibus agitemur procellis, quibus hoc maxime propositum est, pessimis displicere. quorumquidem tametsi est numerosus exercitus spernendus tamen est, quoniam nullo duce regitur sed erroretantum temere ac passim lymphante raptatur. qui si quando contra nos aciem struens ualentiorincubuerit, nostra quidem dux copias suas in arcem contrahit, illi uero circa diripiendas inutilessarcinulas occupantur. at nos desuper irridemus uilissima rerum quaeque rapientes securi totiusfuriosi tumultus eoque uallo muniti quo grassanti stultitiae aspirare fas non sit.
quisquis composito serenus aeuo
fatum sub pedibus egit superbum
fortunamque tuens utramque rectus
inuictum potuit tenere uultum,
5 non illum miniaeque ponti
uersum funditus exagitantis aestum
nec ruptis quotiens uagus caminis
torquet fumificos Vesaeuus ignes
aut celsas soliti ferire turres
10 ardentis uia fulminis mouebit.
quid tantum miseri saeuos tyrannos
mirantur sine uiribus furentes?
nec speres aliquid nec extimescas,
exarmaueris impotentis iram;
15 at quisquis trepidus pauet uel optat,
quod non sit stabilis suique iuris,
abiecit clipeum locoque motus
nectit qua ualeat trahi catenam.
sentisne, inquit, haec atque animo illabuntur tuo an ὄνος λύρας ? quid fles, quid lacrimis manas?Ἐξαύδα μὴ κεῦθε νόῳ . si operam medicantis exspectas, oportet uulnus detegas. -- tum ego collecto inuires animo: anne adhuc eget ammonitione nec per se satis eminet fortunae in nos saeuientisasperitas? nihilne te ipsa loci facies mouet? haecine est bibliotheca, quam certissimam tibi sedemnostris in laribus ipsa delegeras, in qua me cum saepe de humanarum diuinarumque rerum scientiadisserebas? talis habitus talisque uultus erat, cum te cum naturae secreta rimarer, cum mihi siderumuias radio describeres, cum mores nostros totiusque uitae rationem ad caelestis ordinis exemplaformares? haecine praemia referimus tibi obsequentes? atqui tu hanc sententiam Platonis ore sanxistibeatas fore res publicas si eas uel studiosi sapientiae regerent uel earum rectores studere sapientiaecontigisset. tu eiusdem uiri ore hanc sapientibus capessendae rei publicae necessariam causam essemonuisti, ne improbis flagitiosisque ciuibus urbium relicta gubernacula pestem bonis ac perniciemferrent. hanc igitur auctoritatem secutus quod a te inter secreta otia didiceram transferre in actumpublicae amministrationis optaui. tu mihi et qui te sapientium mentibus inseruit deus conscii nullumme ad magistratum nisi commune bonorum omnium studium detulisse. inde cum improbis grauesinexorabilesque discordiae et, quod conscientiae libertas habet, pro tuendo iure spreta potentiorumsemper offensio.
quotiens ego Conigastum in imbecilli cuiusque fortunas impetum facientem obuius excepi, quotiensTrigguillam regiae praepositum domus ab incepta, perpetrata iam prorsus iniuria deieci, quotiensmiseros quos infinitis calumniis impunita barbarorum semper auaritia uexabat obiecta periculisauctoritate protexi! numquam me ab iure quis ad iniurium quicquam detraxit. prouincialium fortunastum priuatis rapinis tum publicis uectigalibus pessumdari non aliter quam qui patiebantur indolui.cum acerbae famis tempore grauis atque inexplicabilis indicta coemptio profligatura inopiaCampaniam prouinciam uideretur, certamen aduersum praefectum praetorii communis commodiratione suscepi, rege cognoscente contendi et ne coemptio exigeretur euici. Paulinum consularemuirum, cuius opes Palatinae canes iam spe atque ambitione deuorassent, ab ipsis hiantium faucibustraxi. ne Albinum consularem uirum praeiudicatae accusationis poena corriperet, odiis me Cyprianidelatoris opposui. satisne in me magnas uideor exacerbasse discordias? sed esse apud ceteros tutiordebui, qui mihi amore iustitiae nihil apud aulicos quo magis essem tutior reseruaui. quibus autemdeferentibus perculsi sumus? quorum Basilius olim regio ministerio depulsus in delationem nostrinominis alieni aeris necessitate compulsus est. Opilionem uero atque Gaudentium cum ob innumerasmultiplicesque fraudes ire in exsilium regia censura decreuisset cumque illi parere nolentes sacrarumsese aedium defensione tuerentur compertumque id regi foret, edixit uti ni intra praescriptum diemRauenna urbe decederent notas insigniti frontibus pellerentur. quid huic seueritati posse astruiuidetur? atquin eo die deferentibus eisdem nominis nostri delatio suscepta est. quid igitur, nostraeneartes ita meruerunt an illos accusatores iustos fecit praemissa damnatio? itane nihil fortunam puduit siminus accusatae innocentiae at accusantium uilitas?
at cuius criminis arguimur summam quaeres. senatum dicimur saluum esse uoluisse. modumdesideras? delatorem, ne documenta deferret quibus senatum maiestatis reum faceret, impedissecriminamur. quid igitur, o magistra, censes? infitiabimur crimen, ne tibi pudor simus? at uolui necumquam uelle desistam. fatebimur? sed impediendi delatoris opera cessauit. an optasse illius ordinissalutem nefas uocabo? ille quidem suis de me decretis uti hoc nefas esset effecerat. sed sibi sempermentiens imprudentia rerum merita non potest immutare nec mihi Socratico decreto fas esse arbitroruel occuluisse ueritatem uel concessisse mendacium. uerum id quoquo modo sit, tuo sapientiumqueiudicio aestimandum relinquo. cuius rei seriem atque ueritatem, ne latere posteros queat, stilo etiammemoriaeque mandaui. nam de compositis falso litteris, quibus libertatem arguor sperasse Romanam, quid attinet dicere? quarum fraus aperta patuisset si nobis ipsorum confessione delatorum, quod inomnibus negotiis maximas uires habet,