Consolatio Philosophae. Boethius
Читать онлайн книгу.Phoebi radiis graue
cancri sidus inaestuat,
tum qui larga negantibus
sulcis semina credidit
5 elusus Cereris fide
quernas pergat ad arbores.
numquam purpureum nemus
lecturus uiolas petas
cum saeuis Aquilonibus
10 stridens campus inhorruit;
nec quaeras auida manu
uernos stringere palmites
uuis si libeat frui ;
autumno potius sua
15 Bacchus munera contulit .
signat tempora propriis
aptans officiis deus
nec quas ipse cohercuit
misceri patitur uices .
20 sic quod praecipiti uia
certum deserit ordinem
laetos non habet exitus.
primum igitur paterisne me pauculis rogationibus statum tuae mentis attingere atque, ut qui modus sittuae curationis intellegam? -- tu uero arbitratu, inquam, tuo quae uoles ut responsurum rogato. -- tumilla: huncine, inquit, mundum temerariis agi fortuitisque casibus putas an ullum credis ei regimeninesse rationis? -- atqui, inquam, nullo existimauerim modo ut fortuita temeritate tam certamoueantur, uerum operi suo conditorem praesidere deum scio nec umquam fuerit dies qui me ab hacsententiae ueritate depellat. -- ita est, inquit nam id etiam paulo ante cecinisti hominesque tantumdiuinae exsortes curae esse deplorasti; nam de ceteris quin ratione regerentur nihil mouebare. papaeautem, uehementer ammiror cur in tam salubri sententia locatus aegrotes. uerum altius perscrutemur; nescio quid abesse coniecto. sed dic mihi, quoniam deo mundum regi non ambigis, quibus etiamgubernaculis regatur aduertis? -- uix, inquam, rogationis tuae sententiam nosco, nedum ad inquisitarespondere queam. -- num me, inquit, fefellit abesse aliquid, per quod uelut hiante ualli robore inanimum tuum perturbationum morbus inrepserit? sed dic mihi, meministine quis sit rerum finis quouetotius naturae tendat intentio? -- audieram, inquam, sed memoriam maeror hebetauit. -- atqui scisunde cuncta processerint. -- noui , inquam, deumque esse respondi. -- et qui fieri potest ut principiocognito quis sit rerum finis ignores? uerum hi perturbationum mores, ea ualentia est, ut mouerequidem loco hominem possint, conuellere autem sibique totum exstirpare non possint. sed hoc quoquerespondeas uelim: hominemne te esse meministi? -- quidni, inquam, meminerim? -- quid igitur homosit poterisne proferre? -- hocine interrogas, an esse me sciam rationale animal atque mortale? scio, etid me esse confiteor. -- et illa: nihilne aliud te esse nouisti? -- nihil. -- iam scio, inquit, morbi tui aliamuel maximam causam; quid ipse sis nosse desisti. quare plenissime uel aegritudinis tuae rationem ueladitum reconciliandae sospitatis inueni. nam quoniam tui obliuione confunderis et exsulem te etexspoliatum propriis bonis esse doluisti; quoniam uero quis sit rerum finis ignoras, nequam hominesatque nefarios potentes felicesque arbitraris; quoniam uero quibus gubernaculis mundus regaturoblitus es, has fortunarum uices aestimas sine rectore fluitare: magnae non ad morbum modo, uerumad interitum quoque causae. sed sospitatis auctori grates quod te nondum totum natura destituit.habemus maximum tuae fomitem salutis ueram de mundi gubernatione sententiam, quod eam noncasuum temeritati sed diuinae rationi subditam credis; nihil igitur pertimescas, iam tibi ex hac minimascintillula uitalis calor illuxerit. sed quoniam firmioribus remediis nondum tempus est, et eammentium constat esse naturam ut quotiens abiecerint ueras, falsis opinionibus induantur, ex quibusorta perturbationum caligo uerum illum confundit intuitum, hanc paulisper lenibus mediocribusquefomentis attenuare temptabo, ut dimotis fallacium affectionum tenebris splendorem uerae lucis possisagnoscere.
nubibus atris
condita nullum
fundere possunt
sidera lumen.
5 si mare uoluens
turbidus Auster
misceat aestum,
uitrea dudum
par que serenis
10 unda diebus
mox resoluto
sordida caeno
uisibus obstat,
quique uagatur
15 montibus altis
defluus amnis
saepe resistit
rupe soluti
obice saxi
20 tu quoque si uis
lumine claro
cernere uerum,
tramite recto
carpere callem:
25 gaudia pelle,
pelle timorem
spemque fugato
nec dolor adsit,
nubila mens est
30 uincta que frenis
haec ubi regnant.
Конец ознакомительного фрагмента.
Текст предоставлен ООО «ЛитРес».
Прочитайте эту книгу целиком, купив полную легальную версию на ЛитРес.
Безопасно оплатить книгу можно банковской картой Visa, MasterCard, Maestro, со счета мобильного телефона, с платежного терминала, в салоне МТС или Связной, через PayPal, WebMoney, Яндекс.Деньги, QIWI Кошелек, бонусными картами или другим удобным Вам способом.