Cartes de poblament valencianes modernes (segles XVI-XVIII). Vol III. AAVV

Читать онлайн книгу.

Cartes de poblament valencianes modernes (segles XVI-XVIII).  Vol III - AAVV


Скачать книгу
capitulatis, pactatis et conventis, atendendis, complendis et observandis, et pena predicta in suo caso exolvenda, volumus quod gubernator civitatis et Regni Valentie vel alius quicumque77 judex laicus per nos et nostros respective eligendus et nominandus infra tamen Regnum Valentie, posit sola ostentatione78 presentis publici instrumenti et nostri vel nostrorum verbali aversione, facere et fieri facere executione<m> de, in et super omnibus et singulis bonis et juribus nostris et utriusque nostrum partium predictarum, realiter et de facto, pro ut in execucionibus realibus et fiscalibus est fieri assuetum, hac pro ut virtute sententie difinitive in rem judicatam transacte, que per apelacionem vel suplicacionem suspendi non potest execusiones fieri solent quoniam presens instrumentum vim et efectum talis difinitive sentencie obtinere volumus, pacto et estipulatione predictis eius gubernatoris vel alterius cuiusvis judicis per nos et nostros ut predicitur eligendi foro, judicio et examine79 licet non sit vel fuerit80 judex noster ordinarius nech81 in territorio <et> jurisdictione ipsius bona <h>abuerimus nech abitacione<m> nech ibi82 reperiamur. Nos submitimus et in eum consentimus et jurisdictionem in eum totaliter prorrogamus et in eius curia et sub eius examine et ubicumque83 <per> partem obedientem parti inobedienti petitum fuerit, promitimus omnia et singula in presenti instrumento contenta adimplere, renunciantes nostro propio foro et legi: «Si combenerit», foro: «De jurisdictione omnium judicum» et omni exceptioni declinatorie fori et oblationi84 bonorum immobilium casu quo mobilia reperiantur. Scienter, cum presenti pacto et stipulatione predictis, renuntiamus omni libelli oblationi, litis contestationi, sententie prolationi,85 recursui, correctioni et appellationi que a nullitatibus86 vel grabaminibus valeret juste et injuste hac frivole interponere, et juri87 appelandi et recurrendi et omni alii quilibet alii juri et foro88 nos inbentibus quobismodo, et judex ipse quecumque <sit vel> fuerit teneatur, huius pacti virtute, nulas admitere vel recipere rationes nech recursos, et admisos, teneatur eas repellere et illis non obstantibus ad ulteriora procedi hac similiter alegatum nech admittendum fuerit.89 <Imo set> in contrarium subiungentes nobis et nostris et ex dicto pacto concedentes, quod licite nisi possimus aut inceperimus nos coram eo vel <alio> judice combenire nihilominus posimus alium adire judicem et coram eo inseptam executionem nech continuare facere, <petere et obtinere> cum efectu contra partem inobedientem, pro ut malverimus, et sich et allias judicium, locum, actionem et personam judicis et contentorum in presenti instrumento, quoties voluerimus tam in modo quam in forma absque expensarum partis obedientis <amittam> variare. Renuntiantes juri90 dicenti quod ubi inceptum91 est judicium, hivi finire debet et terminari, et quod judicia92 debent ordinarie continuare et quod diversis conpulsacionibus non posit quisque compelli, et omni allii quilibet juri et foro, nos quobismodo jubantibus. Promitentes et jura[nte]s ad dominum Deum et eius sancta Quatuor Evangelia, manibus nostris dexteris exponte et corporaliter tacta, quod in et super omnibus predictis et in presenti capitulatione contentis non litigabimus vobiscum nech cum nostris nech rationes93 aliquas, justas nech injustas, adversus executionem huius virtute faciendam, et omnes alia hic contenta proponemus in judicio nech extra, nech inpetrabimus nech inpetrare fasiemus nech ostendemus aliquam cartam seu94 literam gratie, privilegium elongamenti, supersedimentum aut quidquam aliud a domino nostro rege, regina, primogenito nech ab alio quicumque judice cum quibus omnia capitulata posint quomodolibet95 inpediri, et sit alia fuerit consesa, promitimus deinseps non gaudere et tocies <quocies> contra factum fuerit pars inobediens incidat, ultra penam periurii,96 in penam mille librarum dicte monete parti obedienti dandarum et solvendarum, ratto semper pacto manente. Et pro predictis omnibus et singulis sich atendendis et inviolabiliter obserbandis, obligamus una pars nostrum alteri et altera alteri, ad invisem et visissim, omnia bona nostra mobilia et immobilia, habita huvique et havenda. Renuntiantes nos, dicti populatores, nomine mulierum nostrarum, beneficiis senatusconsulti Veleyani ad cautelam dotibusque et esponsaliciis ipsarum hac juribus hipothecarum ipsarum, et nomine minorum filiorum nostrorum, benefitio minoris etatis97 et restitutionis in integrum et omni allii jurii nobis quomolibet subcurrenti.

      Quod est actum in dicta villa de Eslida, die vigessimo octavo mensis septembris anno a Nativitate Domini milessimo sexentessimo desimo.

      Sig+++++++++++++++++++++++++++++++++++++++++na nostrum, Andree Rois de Puente et Antonii de Villalta, dicto nomine, Onufrius Bodi, Salvatoris Serdan, Hieronimi Serdan, Petri Asencio, Joanis Asencio, Michaelis Pedro, Michaelis Joanis Fortunyo, Luce Emperador, Joanis Ballester, Pauli Meneu, Francisci Meneu, Ludovici Miro, Benedicti Mansana, Petri Silvestri, Petri Fraga, dierum mayoris, Petri Fraga, dierum minoris, Joanis Puig, Jacobi Puig, Vinsensi Gallarza, Joanis Marti, Michaelis Sorribes, Josephi Masip, Thome Chiner, Petri Pastor, Joanis Ribes, Francisi Visent, Jacobi Mondragon, Petri Mondragon, Francisi Mondragon, Salvatoris Perez, Michaelis Perez, dierum mayoris, Michaelis Peres, dierum minoris, Guillermi Malrras, Antonii Blasco, Petri Boxa, Michaelis Benedicto, Marci Ferrer, Gabrielis Belles, Michaelis Rigual, Joanis Moles, Michaelis Sorita, Thome Calafet, Joanis Garcia, Petri Gomez, Dominisi Ximenez, Francisi Sorita, Gabrielis Cortes, Didasi Leon, Petri Sancho, Petri Martin, Mathei Cedrelles, Joanis Ramos, Antoni Iñigo, Sebastiani Guart, Bartholomei Murria, Joanis Murria, Petri Gil, Michaelis Claret, Anthonii Fontanet, Francisci Vilalta, Mathie Falco, <Grabielis Falco>, Francisi Mañez, dierum mayoris, Francisi Mañes, dierum minoris, Petri Segarra, Francisi Moron, Joanis Fayos, Josephi Querol, Mathei Villalta, Gabrielis Barbera, Francisi Silvestri, Michaelis Queralt, Christofori Piquer, Gasparis Hisquierdo, dierum mayoris, <Gasparis Hisquierdo, dierum minoris>, Michaelis Bagena, Joanis Bagena, Lasari Guillem, Blasi Segarra, Joanis Villaroya, Joanis Villalta, Joanis Lopez, Joanis Lario, Laurentii Salvador, Michaelis Joanis Belloch, Antonii Moles, Antonii Sentelles, Balthasaris Palanques, Jacobi Miralles, Francisi Saera, Melchioris Armengol, Balthasaris Quinto, Michaelis Joanis Escrig, dierum mayoris, Michaelis Joanis Escrig, dierum minoris, Joanis Agustina, Joanis Blenqua et Bartholomei Simo, predictorum, qui etc., respective laudamus, concedimus et firmamus.

      Testes huius rei sunt quo ad firmas omnium populatorum de Eslida demto Baptiste Visent, Ludovicus Merola et Franciscus Andreu, agricultores vallis de Veo habitatores.

      Et quod ad firmam dicti Baptiste Visent, qui in loco de Ayn, die vigessima octava dictorum mensis et anni firmavit, testes predicti.

      Et quod ad firmam dicti Andree Ruis Puente, qui dicto nomine in loco de Benisat firmavit primo die octobris dicti anni, fuerunt testes predicti.

      Et quod ad firmam dicti Antonii Villalta, dicto nomine, qui in loco de Benigafull, die XXVIIII novembris dicti anni, fuerunt testes Joanes Montiel, presbiter, rector valis de Veo, et Melchior Rabet, agricultor, dicte Valis habitatoris.

      Et quod ad firmas Francisi Mondragon, Jachimi Mondragon, Salvatoris Perez, Guillermi Malrras, Antonii Blasco, Michaelis Benedicto, Michaelis Rigual, Joanis Moles et Petri Sancho, qui in dicto loco de Ayn seu prope fontem dicti loci, die vicessimo nono dicti mensis septembris firmarunt, fuerunt testes dicti Ludovici Merola et Francisci Andreu.

      Et quod ad firmas Petri Martin, Joannis Ramos, Antoni Anyo, Sebastiani Gual, Barthomei Murria, Joanis Murria, Petri Gil, Michaelis Claret, Francisi Villalta, Mathei Falco, Gabrielis Falco, Francisci Mañes, Francisci Moron, Joannis Fayos, Josephi Querol, Mathei Villalta, Michaelis Barbera, Francisci Silvestri, Michaelis Querol, Christofori Piquer, Gasparis Hisquierdo, dierum mayoris, et Gasparis Hisquierdo, dierum minoris, Michaelis Bagena, Lasari Guillem et Blasii Segarra, Antonii Segarra, Joanis Billarroya, qui in la Alcúdia de Veo, dicto die XXIIII dicti mensis septembris firmarunt ut supra continetur, fuerunt testes proxime dicti.

      Et quod ad firmas dictorum Joannis Larios, Laurentii Salvador, Michaelis Joanis Belvis, Jacobi Miralles, Francisci Saera, Michaelis Joanis Escrig, dierum maioris, Joanis Escrig, dierum minoris, Joanis Agustina, Joanis Blenqua, qui in dicto loco de la Alcúdia de Veo et eodem die XXVIIII dicte mensis septembris dicti anni firmarunt testes supradicti.

      Jhesus.

      Huiusmodi copia capitulationis et concordie instrumenti factarum et firmatarum inter procuratores illustrissimi et excelentissimi domini Enrrici Cardone, ex una, et novos visinos populatores


Скачать книгу