Res Publica: Русский республиканизм от Средневековья до конца XX века. Коллектив авторов

Читать онлайн книгу.

Res Publica: Русский республиканизм от Средневековья до конца XX века - Коллектив авторов


Скачать книгу
Hintergrund. Stuttgart, 1992, а также мою недавнюю статью, где я, в частности, обращаюсь к этому источнику: Марей А. В. Бог, Король и Земля: Три облика души народа // Казус: Индивидуальное и уникальное в истории. Вып. 14 (2019). С. 343–344.

      55

      Policrat. V. 2: Est autem res publica, sicut Plutarco placet, corpus quoddam quod diuini muneris beneficio animatur et summae aequitatis agitur nutu et regitur quodam moderamine rationis.

      56

      Policrat. V. 6: Dictum est autem principem locum obtinere Capitis, et qui solius mentis regatur arbitrio.

      57

      Policrat. V. 9: Cordis locum, auctore Plutarco, senatus optinet.

      58

      Policrat. V. 2: Ea uero quae cultum religionis in nobis instituunt et informant et Dei (ne secundum Plutarcum deorum dicam) cerimonias tradunt, uicem animae in corpore rei publicae obtinent. Illos uero, qui religionis cultui praesunt, quasi animam corporis suspicere et uenerari oportet.

      59

      Policrat. VI. 1: Manus itaque rei publicae aut armata est aut inermis. Armata quidem est quae castrensem et cruentam exercet militiam; inermis quae iustitiam expedit et ab armis feriando iuris militiae seruit. <…> Armata itaque manus in hostem dumtaxat exercetur, at inermis extenditur et in ciuem. Porro utriusque necessaria est disciplina, quia utriusque solet insignis esse malitia.

      60

      Policrat. VI. 20: Pedes quidem qui humiliora exercent officia, appellantur, quorum obsequio totius rei publicae membra per terram gradiuntur. In his quidem agricolarum ratio uertitur qui a terrae semper adherent siue in sationalibus siue in consitiuis siue in pascuis siue in floreis agitentur. His etiam aggregantur multae species lanificii artesque mecanicae, quae in ligno ferro ere metallisque uariis consistunt, seruiles quoque obsecundationes et multiplices uictus adquirendi uitaeque sustentandae aut rem familiarem amplificandi formae, quae nec ad praesidendi pertinent auctoritatem et uniuersitati rei publicae usquequaque proficiunt.

      61

      Policrat. VI. 20: Haec autem tot sunt ut res publica non octipedes cancros sed et centipedes pedum numerositate transcendat, et quidem prae multitudine numerari non possunt, cum tamen non infinita sint per naturam, sed quia tam uariae figurae sunt ut nullus umquam officiorum scriptor in singulas species eorum specialia praecepta dederit.

      62

      Policrat. IV. 5: Frequens enim est ut subditi superiorum uitia imitentur, quia magistratui populus studet esse conformis, et unusquisque libenter appetit in quo alium cemit illustrem. (cfr.: Policrat. VI.29 et al.)

      63

      Policrat. VI. 25: Sunt autem plurima quae maiestatis infomiant crimen, ut si de morte principis tractetur aut magistratuum, aut arma quis contra patriam tulerit aut relicto principe de publico bello profugerit aut concitatum in seditionem aduersus rem publicam sollicitauerit populum, cuiusue opera doloue malo hostes populi reique publicae commeatu armis telis pecunia quaue alia re adiuuantur uel ex amicis hostes rei publicae fiunt, cuiusue dolo malo opera factum erit quo magis obsides pecunia dentur aduersus rem publicam, quo minus etiam gens extraneae regionis rei publicae obtemperet; fecerit item qui confessum in iudicio reum propter hoc in uincula coniectum emiserit; et in hunc modum plurima quae longum aut impossibile est enarrare.

      64

      Подробный анализ социальной теории Фомы я провел в статье, опубликованной несколько лет назад (Marey A. From People to Community: A Description of the Social Order by Thomas Aquinas. Part 1: Populus, Respublica, Multitudo // Russian Sociological Review. Vol. 15 (2016). No. 4. P. 162–175); здесь я лишь кратко изложу основные аргументы.

      65

      ST, III, q. 100 a. 5 co.: Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, sicut praecepta legis humanae ordinant hominem ad communitatem humanam, ita praecepta legis divinae ordinant hominem ad quandam communitatem seu rempublicam hominum sub Deo. Ad hoc autem quod aliquis in aliqua communitate bene commoretur, duo requiruntur, quorum primum est ut bene se habeat ad eum qui praeest communitati; aliud autem est ut homo bene se habeat ad alios communitatis consocios et comparticipes.

      66

      ST, IIII, q. 187 a. 4 co.; Contra impugnantes, pars 2 cap. 6 co.

      67

      Super Sent., lib. 4 d. 38 q. 2 a. 4 qc. 1 ad 1; Contra Gentiles, lib. 3 cap. 151 n. 3; ST, III, q. 61 a. 5 arg. 4; ST, IIII, q. 32 a. 6 co.; Quodlibet XI, q. 10 a. 2 co.; etc.

      68

      Contra Gentiles, lib. 3 cap. 144 n. 4; Contra Gentiles, lib. 3 cap. 151 n. 3; Quodlibet XI, q. 10 a. 2 co; etc.

      69

      Quodlibet VIII, q. 3 co. Ponit enim haec opinio quod utrumque, scilicet et quod ex alimento generatur, et quod a parentibus trahitur, indifferenter et aequaliter forma humana perficitur, et utrumque indifferenter manet vel consumitur; manet quidem secundum speciem, consumitur autem et restauratur secundum materiam. Sicut in aliqua republica diversi homines numero ad communitatem pertinent, quibusdam morientibus, et aliis in locum eorum succedentibus; et sic non manet una respublica secundum materiam, quia sunt alii et alii homines; manet tamen una numero quantum ad speciem sive formam, propter ordinis unitatem in officiis distinctis: ita etiam in corpore humano manet caro et os unaquaeque partium eadem numero quantum ad speciem et formam quae consideratur in determinato situ et virtute et figura; non autem manet quantum ad materiam: quia illa materia carnis, in qua talis forma erat, prius consumpta est, et alia in locum eius successit; sicut patet de igne qui continuatur secundum eamdem formam et modum, per hoc quod consumptis quibusdam lignis alia supponuntur quae ignem sustinent. Et secundum hanc opinionem, de utroque praedictorum indifferenter, scilicet generato ex alimento et a parentibus tracto, tantum resurget, quantum est necessarium ad speciem et quantitatem debitam humani corporis. См. также: Super Sent., lib. 4 d. 44 q. 1 a. 2 qc. 4 co.

      70

      Super Sent., lib. 3 d. 6 q. 2 a. 1 ad 3; ST, I, q. 39 a. 3 co.; Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 8 n. 3.etc.

      71

      ST, III, q. 105 a. 1 s. c.; ST, IIII, q. 174 a. 6 ad 2; Quodlibet II, q. 6 a. 1 co.; Quodlibet III, q. 5 a. 2 arg. 5; etc.

      72

      Super Sent., lib. 2 d. 33 q. 1 a. 2 ad 5.

      73

      См., например: De regno, I. 2: Si vero iniquum regimen exerceatur per multos, democratia nuncupatur, id est potentatus populi, quando scilicet populus plebeiorum per potentiam multitudinis opprimit divites. Sic enim populus totus erit quasi unus tyrannus.

      74

      См.: Super Sent., lib. 4 d. 4; Super Sent., lib. 4 d. 8; ST, III, q. 102 a. 6; ST, IIII, q. 87 a. 1 co.; ST, IIII, q. 99 a. 1 ad 2.


Скачать книгу