Пётр из Дусбурга. Хроника земли Прусской. Текст, перевод, комментарий. Петр из Дусбурга
Читать онлайн книгу.seculo, fuerat, cum copiosa comitiva nobilium dicti suscepit ordinis habitum regalarem. Tempore eciam hujus fratris Hermanni meliora privilegia tam papalia quam imperialia ordini sunt collata. Magnifica quoque dona in Apulia, Romania, Armenia, Alemania, Ungaria, scilicet territorium, quod dicitur Wurcza, Lyvonia et Prussia temporibus suis ordini sunt donata. Tantam enim exaltatus fuit per eum ordo, quod a seculo non est auditum, quod unquam aliqua religio vel ordo per unum hominem tantum profecerit in hoc mundo. Nec mirum. Tantam enim graciam contulit ei deus, quod ab omnibus amaretur et vere posset de ipso dici, quod dilectus esset deo et hominibus. Habebat dominum papam et imperatorem preter alios principes et magnates in manu sua, et ita eorum animos ad se inclinavit, ut quicquid ab eis pro honore et commodo ordinis sui peteret, impetraret. Unde factum est, quod postquam Veneti pro rebellione, quam contra imperium exercuerant, essent graviter correcti, magnam partem sancte crucis Friderico imperatori secundo pro speciali munere obtulerunt, quam idem imperator dicto magistro dedit, qui eam versus Prussie partes misit ad castrum Elbingense, ubi usque in presentem diem a cristifidelibus in magna reverencia habetur, propter crebra miracula, que per ipsam dominus operatur. Accidit et quod dum inter dominum Honorium papam III et Fridericum II imperatorem aliqualis dissensionis materia verteretur occulta, uterque causam suam eidem fratri Hermanno diffiniendam commisit, quod cum audiret ipse, renuit, asserens magnam indecenciam, si dominorum tocius mundi causam in se susciperet, cum ipse esset persona humilis et in nullius dignitatis preeminencia constitutus. Unde factum est, quod ipse dominus papa et imperator, ut idem frater Hermannus in majori reverncia haberetur, ei et suis futuris successoribus in officio magisterii ordinis domus Theutonice constitutis dignitatem principis contulerunt, et in signum hujus principatus dominus papa annulum ei optulit et imperator insignia regalia imperii deferenda in suo vexillo indulsit, et sic inter eos composicionem amicabilem sepius ordinavit.
Explicit prima pars libri hujus
Incipit secunda pars De adventu fratrum domus Theutonice in terram Prussie
1. De vastacione terre Colmensis per pruthenos
Tempore, quo nobilis ille ac illustris cristianissimus princeps Conradus dux principatum tenuit in Masovia, Cuyavia et Polonia, fuit quidam episcopus de Prussia, Cristianus nomine, ordinis Cisterciensis, qui divini verbi semen sepius sparsit inter Pruthenos, exhortans eos, ut relicta ydolatria deum verum colerent Jesum Cristum. Sed quia hoc semen cecidit in terram non bonam fructum nullum fecit. Tantum enim erant obstinati in malicia sua, quod nulla monita salutis eos ab infidelitatis sue errore poterant revocare. Unum tamen fuit in eis factum laudabile et milcipliciter commendandum, quod licet ipsi essent infideles, et diversos deos colerent, pacem cum Cristianis vicinis nihilominus habuerunt, nec eos in cultura dei vivi imperdiebant, nec aliqualiter molestabant. Sed hoc inimicus humani generis, pacis emulus, non diu sustinens superseminavit zizania. Excitavit enim persecucionem durissimam inter eos, ut infra paucos annos cristifidelibus partim trucidatis, quibusdam captis et in servitutem perpetuam deductis, paucis fuge presidio salvatis, Prutheni terram Colmensem penitus destruentes in solitudinem redegerunt.
2. De vastacione terre Prussie
Et quia idem dux principiis non obstitit nec contra violentos ipsorum ausus et conamina remedium abhibuit oportunum ad ulteriora, et deteriora procedentes invaserunt terram Polonie cum magna potencia pugnatorum tot vicibus et tanta damna intulerunt ei, quod combustis edificiis homines etatis adulte percusserunt gladio, et mulieres et parvulos in servitutem perpetuam deduxerunt; et si forte aliqua matrona gravida in partu ipsos sequi non poterat, eam occiderunt; rapientes eciam infantes de brachiis matrum infigendo in sudes sepium interfecerunt. Sicque terram adeo vastaverunt, quod de omnibus municionibus et castris ducatus sui non remansit ei nisi unum castrum situm supra fluvium Wisele, quod Ploczko dicebatur. Insuper CCL ecclesias parochiales preter monasteria regularium et secularium clericorum, capellas, cenobia monachorum et claustra sanctimonialium incendio destruxerunt. Sacerdotes et alios clericos tam religiosos quam seculares, quosdam extra septa ecclesie, alios intra, plures in altari, dum sacrosancta corporis et sanguinis domini nostri Jesu Cristi tractarent ministeria, trucidantes, ipsa sacramenta in contemptum dei irreverenter in terram proicientes, pedibus conculcabant. Calices, ampulas et alia vasa ecclesiae corporalia vestesque sacras ad divinum cultum dedicata deferentes ad illicitos usus pertrahebant, cum virginibus deo dicatis de claustris suis violenter extractis impudice sua ludibria exercentes. Et ut breviter concludam, nullus sufficeret plenum scribere, quanta mala et facta detestabilia fidei et fidelibus irrogarunt.
3. De muneribus datis pruthenis ad placandam seviciam ipsorum
Antequam dicta terra Polonie sic penitus destrueretur, cum adhuc aliquid residuum superesset, idem dux in tantum coactus ab eis et angustiatus fuit, quod quocienscunque dicti Prutheni nuncios suos mitterent ad eum pro equis et vestibus boni coloris, non audebat aliqualiter denegare. Sed cum non haberet, unde satisfaceret eis, vocavit ad convivium suum nobiles et alios et uxores eorum, et dum sederent leti in mensa comedentes et bibentes, jussit secrete vestes et equos ipsorum prenominatis infidelium nunciis presentari. Nec hoc profuit quicquam, nec potuit eorum seviciam mitigare, quin destruerent dictam terram, ut superius est premissum.
4. De fratribus ordinis militum cristi
Cum itaque predictus dux videret, terram suam sic miserabiliter deficere, nec eam posset aliqualiter defensare, de consilio fratris Cristiani episcopi Prussie et quorundam nobilium pro tuicione terre sue instituit fratres milites Cristi appellatos cum albo, pallio rubro gladio et stella, qui tunc in partibus Lyvonie fuerant, et multas terras infidelium potenter subjugaverant fidei Cristiane, et episcopus predictus quendam virum discretum, Brunonem dictum, et cum eo quatuordecim alios ad dictum ordinem investivit. Hoc facto idem dux ipsis fratribus edificavit castrum, dictum Dobrin, de quo ipsi postea fratres de Dobrin fuerant appellati, deditque ipsis allodium seu predium in terra Cuyawie, quod fuit Cedelicze nuncupatum. Convenerunt ipse dux et fratres sub his pactis, quod ipsi equaliter dividerent inter se terram infidelium, quam possent sibi cooperante domino in posterum subjugare. Quod cum Prutheni percepissent, provocati amplius, cum copiosa multitudine armatorum dictum castrum Dobrin sepius impugnaverunt, tamque infesti fuerunt illis fratribus, quod vix aliquis ipsorum extra septa castri audebat comparere. Immo tandem ad hoc deventum fuit, quod quinque vel quatuor Prutheni ausi fuerunt circa ipsum castrum sua latrocinia exercere.
5. De donacione terre Prussie, colmensis et lubovie facta fratribus ordinis domus theutonice
Hoc eodem tempore ordo domus Theutonice per fratrem Hermannum de Salcza, magistrum ejusdem, in multiplicacione fratrum, in diviciis, potencia et honore multum profecerat, ita quod odor bone fame ipsius longe lateque diffusus tandem ad noticiam dicti ducis perveniret. Hoc resedit in corde ipsius divinitus inspiratum, quod dictos frtares vellet ad defensionem sue terre, fidei et fidelium invitare, ex quo videret, quod fratres milites Cristi, per eum ad hoc instituti, non proficerent in hac causa. Convocatis ergo episcopis et nobilibus suis, aperuit eis sensum suum, petens super hoc salubre consilium sibi dari. Qui consenserunt unanimiter votis suis, addentes, quod relacione veridica intellexissent, dictos fratres esse milites strenuos in armis et ab annis adolescencie sue in preliis exercitatos, insuper et apud dominum papam et imperatorem et principes Alemanie gratissimos et acceptos, sic quod sperarent indubitanter, quod in favorem ipsorum dominus papa faceret passagium in subsidium dicte terre. Unde misit solempnes nuncios cum literis suis ad dictum fratrem Hermannum magistrum, qui dum causam itineris coram eo et fratribus suis exposuissent, idem magister post multa consilia variosque tractatus cum fratribus suis habitos super hoc arduo negocio tandem per suggestionem domini pape et imperatoris Friderici II et principum Alemanie, qui consilio et auxilio ei assistere promiserunt in hac causa, dicti ducis precibus acquievit. Misit itaque dictus magister fratrem Conradum de Landisbergk et quendam alium fratrem sui ordinis ad ipsum ducem Polonie, ut explorarent terram Colmensem et viderent, si de voluntate ipsius nunciorum legacio processisset. Qui cum venirent Poloniam, duce in remotis agente, venit exercitus Pruthenorum et terram Polonie rapina et incendio devastavit. Quem exercitum dicti fratres de mandato domine Agafie uxoris ducis, assumpta sibi multitudine Polonorum, viriliter sunt agressi in bello, sed Prutheni ex adverso se opponentes, fugientibus Polonis in primo congressu, dictos fratres letaliter vulneraverunt, et capitaneum exercitus Polonorum captum deducentes multos de populo interfecerunt. Sed domina predicta post conflictum fratres semivivos in campo relictos reduce mandavit et