Пётр из Дусбурга. Хроника земли Прусской. Текст, перевод, комментарий. Петр из Дусбурга
Читать онлайн книгу.galea dicitur, quod Saul induit David vestimentis suis et posuit galeam eream super caput ejus. Dixit et dominus per Jeremiam: procedite ad bellum, jungite equos et ascendite equites, et state in galeis. Per galeam significatur salus, quam homo consequitur a deo de hiis armis virtutum. De qua dicit apostolus: galeam salutis assumite; et Ysaias: indutus justicia ut lorica et galea salutis in capite ejus. O quam securus stabis in bello, si hiis armis fueris circumcinctus, et erit tibi dominus deus salutis tue, salus tua usque ad extremum terre. Hec sunt arma, quibus Jacob patriarcha partem illam tulit de manu Amorrei in gladio et arcu, quam dedit filio suo Joseph, quibus et filii Israel terram sanctam exterminatis possessoribus possederunt, et David hostes regni sui devicit, et Machabei civitatem sanctam Jerusalem destructam reparaverunt et templum domini sordibus gencium pollutum interfectis hostibus mundaverunt. O fortissimi milites et bellatores incliti, induite hec arma et vindicate injuriam crucifixi domini et terram sanctam Cristianis debitam recuperate, ab infidelibus occupatam. Confortamini et non dessolvantur manus vestre in bello. Erit enim merces operi vestro, merces illa, de qua dominus ad Abraam dixit: ego ero merces tua magna nimis. Si labor vos terret, videte mercedem, scientes, quod, sicut vicia nunquam sunt sine pena, ita virtutes sine premio, et premium virtutis erit ipse, qui virtutem dedit.
9. De usu armorum carnalium et spiritualium
Sex sunt cause, propter quas utimur armis carnalibus et spiritualibus. Prima est propter exercicium, ut exercitemur in bellis secundum voluntatem dei, qui multas gentes dimisit inter filios Israel, ut Israelem et omnes, qui non noverunt bella Chananeorum erudiret in eis, et postea discerent filii eorum certare cum hostibus et habere consuetudinem preliandi. Quid valeret aliquis in prelio, nisi exrcitatus esset in armis. Unde tempore pacis fiunt torneamenta et ludi alii militares propter exercicium, ne instante bello, cum hostes sunt in foribus, aliquis non habens consuetudinem armorum dicat cum David: non possum sic armatus incedere, et ita inermis non possit hostibus obviare. Sed quia milicia est hominis vita super terram, ita quam cito venit homo in mundum, intrat campum pugnaturus contra aëreas potestates, et arma milicie nostre non sunt carnalia, sed potencia a deo. Ideo secundum doctrinam apostoli debemus induere armaturam dei i. e. virtutes, que a solo deo sunt, qui dat virtutem et fortitudinem plebi sue, et exercitari in illis, ut sciamus et possimus resistere in die malo tentacionis, et ut et in nobis virtutes augeantur per exercicium, ut dicit Crisostomus: sicut omne artificium corporali exercitacione servatur, augetur et additur, ita omnis virtus per exercicium augetur, per desidiam minoratur. – Secunda causa, propter quam utimur armis carnalibus, est propter hostium insidias. Unde filii Israel timentes insidias hostium, assumentes arma bellica sederunt per loca angusta itineris et custodiebant tota die et nocte. Legitur et de Juda Machabeo, quod precepit filiis Israel, armatos esse in locis oportunis, ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur. Ad idem utimur armis spiritualibus, ut dicit apostolus: confortamini in domino et in potencia virtutis ejus, et induite vos armaturam dei, ut possitis stare contra insidias dyaboli, qui insidiatur nobis quasi leo in spelunca sua. Hic est ille leo adversarius noster dyabolus, qui circuit querens, quem devoret, cui resistere debemus in virtute fidei. – Tercia causa, propter quam utimur armis carnalibus, est propter hostium apertam impugnacionem. Unde dicitur in libro Machabeorum, quod cum Lisias confidens in multitudine bellatorum, nunquam recogitans potestatem dei, sed mente effrenatus, vellet civitatem sanctam Jerusalem et templum dei destruere, et jam presidium expugnasset, Machabeus sumptis armis, et qui cum eo erant, hoc cognito, cum fletu et lacrimis rogabant dominum, ut eis bonum angelum mitteret et salutem. Convaluerunt animo et viribus, et irruentes impetu in eos prostraverunt XI milia peditum ex eis et equites mille et sexcentos universosque in fugam verterunt; plures ex eis vulnerati nudi evaserunt, sed et ipse Lisias turpiter fugiens evasit. Hec est causa, propter quam fratres domus Theutonice ab introitu terre Prussie usque ad presentem diem utuntur gladiis continue, ut in promptu habeant, quo se defendant, si contra eos ab hostibus insurgeret aperta impugnacio vel occulta. Eodem modo utimur armis virtutum contra apertas impugnaciones dyaboli. Unde dicit apostolus: in carne ambulantes non secundum carnem militemus, nam arma milicie nostre non sunt carnalia, glossa i. e. debilia, sed potencia i. e. forcia, a deo i.e. per deum, ad destructionem municionum i. e. calliditatum demonum, destruentes consilia scilicet mala demonum, et omnem altitudinem i. e. profunditatem intellectus, extollentem se adversus dei scienciam i. e. fidem. Semper ergo sis paratus in armis virtutum contra impugnacionem dyaboli, quia secundum Paulinum episcopum ad Augustinum hostis ille noster mille nocendi habet artes, qui tam variis expugnandus est armis, quam impugnat insidiis. Si te aperte impugnaverit vel occulte vicio superbie, obicias in defensione tua virtutem humilitatis, et fugiet a te. Sicque facies in omni peccato. Si armis virtutis opposite in defensione tua uteris, victor eris. – Quarta causa, propter quam utimur armis carnalibus, est propter pacem, ut possimus bona nostra in pace possidere. Unde dicit dominus: cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt omnia, que possidet. Sic solum cum utimur armis virtutum, pacem habemus, quia non est pax impiis. Unde ecclesiasticus: homines divites in virtute, pulcritudinis studium habentes, pacificantes in domibus suis, omnes isti in generacione gentis sue gloriam sunt adepti. Unde dicit Baruch: si in via dei ambulasses, habitasses in pace sempiterna. Quare quoque dicit Salomon: cum placuerit domino via hominis, inimicos ejus convertet ad pacem. – Quinta causa est, ut bona perdita recuperemus. Sic filii Israel armis armati in terram promissionis ascenderunt, quam deus dederat patribus eorum, et occupatam de manibus hostium recuperaverunt. Ita per virtutum arma regnum celorum, quod per peccata amisimus, vim patitur, et violenti rapiunt illud et possident in eternum. Glossa ibidem: grandis violencia est, in terra nasci et celum rapere et habere per virtutem, quod per naturam habere non possumus. – Sexta causa est propter ostentacionem, ut hostes visis armis terreantur, ut dixit Judith Holoferne jam interfecto: cum exierit sol, arripiet unusquisque arma sua, exite cum impetu, non ut descendatis deorsum, sed quasi impetum facientes, ut exploratores Holofernis hoc audiant et ipsum excitantes, inveniant in suo sanguine volutatum, et sic irruet super eis timor et fugient. Hoc modo utimur armis virtutum, ut ostendamus nos esse de ministerio illius, qui est rex regum et dominus dominancium. Ad quod nos monet apostolus, dicens: in omnibus exhibeamus nos sicut dei ministros in multa paciencia etc. per arma justicie, virtutis dei. Arma virtutis dei sunt justicia, que docet nos, unicuique reddere, quod suum est, mundum scilicet et omne, quod in mundo est, relinquere et adherere deo, qui in suo vexillo, quod nobis deferendum reliquit, posuit signum, de quo dixit nato domino angelus ad pastores: hoc signum; invenietis infantem pannis involutum et positum in presepio. In quo notantur tres virtutes scilicet humilitas in infancia contra superbiam, paupertas in pannis contra avariciam, et austeritas presepii contra carnis lasciviam. Erigas hac vexillum et ostenta dyabolo, et irruet super eum timor et fugiet.
10. De primo castro fratrum domus Theutonice, quod dicebatur vogelsanck
Determinatis armis, que ad bellum sunt necessaria, revertendum est ad materiam prejacentem. Postquam predicti fratres domus Theutonice videlicet frater Conradus et socius ipsius in terra Prussie jam pridem eis a dicto duce Polonie collata non haberent, ubi sua capita reclinarent, cogitaverunt a longe accedere, ut inter se et dictos Pruthenos fluvium Wisele haberent medium ad cautelam. Rogaverunt dictum ducem, ut eis unum castrum edificaret, qui tanquam vir totus deo devotus et fidei zelator attendens illud poëticum:
Dimidium facti, qui bene cepit, habet,
congregavit populum suum, et ex opposito nunc civitatis Thorunensis edificavit eis in quodam monte castrum dictum Vogelsanck, quod dicitur latine cantus avium, ubi fratres cum paucis armigeris opponentes se infinite multitudini gencium cantabant canticum tristicie et meroris. Reliquerant enim dulce solum natalis patrie sue et intraverant terram alienam, in qua futurum erat, ut affligerentur multis annis, nec spes erat tunc, quod in quarta vel sexta generacione reverterentur illuc. Exierunt eciam terram fructiferam, pacificam et quietam, et intraverunt terram horroris et vaste solitudinis et bello durissimo plenam. Proposita ergo, ut totum concludam, omnium rerum hujus mundi affluencia, libertatis, commodi et honoris, se, sitis et famis inediam et humilitatis omnimode vilitatem amplectentens humiliter, infinitis incommodis, defectibus et periculis implicabant. Poterant dicere cum Petro: ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te, Criste; quod ergo erit nobis? Qua corona glorie tue in celis, o bone Jesu, qui es corona sanctorum omnium, coronari merentur a te, qui pro te talia paciuntur? Certe in eis complebitur, quod deus per Ysaiam dicit: consolabitur dominus Syon et consolabitur omnes ruinas ejus et ponet desertum ejus quasi delicias, et solitudinem