Diplomatari de la Unió del Regne de València (1347-1349). AAVV

Читать онлайн книгу.

Diplomatari de la Unió del Regne de València (1347-1349) - AAVV


Скачать книгу
pertineret. Qui, sub virtute iuramenti ab eis corporaliter prestiti, per quod ad dandum super hoc verum et iustum iuxta eorum conscientiam consilium se ad nostri iussionem singuli astrinxerunt, sua nobis, secundum Deum et iustitie debitum, et iura divina pariter et humana, dantes consilia affirmarunt constanter quod, cum linea liberorum preferatur omnibus aliis in ordine succedendi si, quod Deus avertat, nos mori conti(n)geret sine liberis masculis, inclita infantissa Constantia, primogenita nostra, in successione regnorum et terrarum nostrarum, iure primogeniture, debebat omnibus anteferri. Hec autem huius serie vobis significare providimus, ut certa iuris et facti scientia vestram conscientiam instruat et, ex aliquorum suggestione contraria, apud vos errorem ingerere aut ignorantiam pretendere tergiversatione aliqua non permitat, vos certificantes quod dictam filiam nostram primogenitam cum illo ex filiis nostrorum regalium quem gentes nostre potius consulerint volumus maritari, ut nostre Aragonum dominationis dulcedo ex supervenientia extranei domini, quod absit, in amaritudinem ||7r (non)17 convertatur. Data Valentie, decimo kalendas aprilis anno Domini .Mº.CCC.ºXL.º sexto. Exa(ravit) R(oderic)us.

      A la qual, senyor, ab tota reverència umilment responen los jurats e prohòmens de la ciutat de València que pensar pot la vostra sobirana altea que, en cas que les coses contengudes en la dita carta haguessen loch, tots temps la dita ciutat, ensemps ab los altres regnes, comdats e terres vostres, staran e faran sobre·l dit feyt bé e lealment ço que deuran, segons que ha bé acustumat, per lo dret de la corona, servan tota vegada a qui deuran la naturalea e fe a què són tenguts.»

      Et in continenti prefatus dominus rex respondit ad predicta, videlicet, per hec verba:

       E lo dit senyor rey, oïda la resposta sobredita, dix que axí o entenie ell, que·ls dits jurats, pròmens e consell de València tota vegada farien en les coses damunt dites ço a què fossen tenguts, salvant lur feeltat, segons que tota vegada o havien bé acustumat.

      Que fuerunt acta Valentie, in Regali predicti domini regis, die et anno in prima linea contentis. Et de predictis tam dictus dominus rex quam iurati et proceres suppradicti voluerunt fieri tot quot voluerint instrumenta eiusdem tenoris et forme per nos, Mateum Adriani, scriptorem eiusdem domini regis, et Petrum de Montessono, notarios infrascriptos.

      Fuerunt testes ad predicta inclitus dominus infans Petrus, Rippacurtie et Montanearum de Prades comes, Hugo, Vicensis episcopus et cancellarius predicti domini regis, et nobiles Petrus, dominus Xerique, et Petrus de Montecateno, amirantus domini regis prefati.

      ||8r18 Noverint universi quod, die mercurii intitulata tertio idus aprilis, anno Domini .M.ºCCC.º quadragesimo septimo, constituti in presentia inclite infantisse domine Constantie, serenissimi ac magnifici principis domini Petri, Dei gratia regis Aragonum, Valentie, Maioricarum, Sardinie et Corsice comitisque Barchinone, Rosilionis et Ceritanie, (filie), venerabiles Romeus d’Oblites, Geraldus de Bosco, Bernardus Comitis, Guillelmus d’Espígol et Iacobus Ricardi, iurati civitatis Valentie, Iacobus Castellani, Iacobus d’Esplugues, Guillelmus Gastoni, milites, Raymundus de Rivosicco...19 et Petrus Palomerii, deputati ad hec per consilium civitatis, et presentarunt eidem domine infantisse et per nos, scriptorem et notarios infrascriptos, legi fecerum (sic) coram ipsa domina infantissa responssionem videlicet subsequentem.

      ||8v «A la carta tramesa per vós, alta infanta dona Constança, del molt alt príncep e senyor en P(ere), per la gràcia de Déu rey d’Aragó, filla, en la qual nos requeríets que us feéssem resposta segons la nostra lealtat, la tenor de la qual és aytal:

      Infantissa Constantia, excellentissimi domini Petri, Dei gratia regis Aragonum, primogenita et in regnis, comitatibus atque terris eiusdem, si filii masculi ipsius domini defficiant, succesura, dilectis et fidelibus suis iuratis et probis hominibus civitatis Valentie, salutem et gratiam. Sicut serenissimus princeps et dominus Petrus, Dei gratia rex Aragonum, genitor noster predictus, cum litteris suis ||9r vobis significat, ipse cupiens de regnis et terris suis sic salubriter et caute providere20 quod, absque anime sue discrimine et conscientie lesione, quis illi successor debeat legitimus declaretur, ut non possent in posterum super hoc periculosa scandala imminere, convocavit magistros et personas valde peritas in teologi(c)a facultate, necnon professores iuris canonici et civilis, et alios in foris, usaticis et consuetudinibus terrarum suarum peritos, a quibus omnibus, sub virtute iuramenti ab eis singulariter prestiti, scire voluit cui secundum Deum et veram iustitiam regnorum et terrarum suarum successio pertineret. Qui, sibi sua dantes consilia, secundum iura divina pariter et humana affirmarunt co(n)stanter quod, ipso domino rege, quod absit, sine liberis masculis decedente, nos, tanquam prior in ordine geniture, debebamus in universo ei succedere et in successione ipsa omnibus antefferri. Quocirca, de fidelitate et legalitate vestra, qua antiquorum progenitorum vestrorum recta successione in vos solida et nativa radicavit antiquitus, firma fiducia et fertili spe concepta, vos ex fidelitate debito, quo in dicto casu nobis estis astricti, instanter requirimus et attente rogamus quatenus in ipso casu, quod absit, ad nos tanquam dominam vestram attendatis et pareatis et, ut fideles vasalli, pro iuribus nostris stetis de nostra intentione, quam indubitato animo legalem et fidelem novimus, ut prefertur, nos vestra responssione veridica informantes. Data Valentie, decimo kalendas aprilis anno Domini .M.ºCCC.º quadragesimo sexto. Vidit G.

      Umilment ab reverència a la dita carta dien los jurats, consell e prohòmens de la ciutat de València que, quant a present, ||9v a la dita carta clarament no poden ne deuen respondre, tro les coses en aquella contengudes, si fer-se deuen, se facen llà on degen e axí com degen. Emperò, tots temps la ciutat farà e estarà per dret de la corona, servan lur fe e lur lealtat a qui degen, segons que tots temps bé ho han acustumat de fer, salvum a la ciutat furs e privilegis, lo dret dels quals protesten que·ls romanga salvu, ara e en l’esdevenidor.»

      Et de predictis tam dicta domina infantissa quam iurati et proceres suppradicti voluerunt fieri tot quot voluerint instrumenta eiusdem tenoris et forme per nos, Mateum Adriani, scriptorem eiusdem domini regis, et Petrum de Montessono, notarios infrascriptos.

      Fuerunt testes ad predicta inclitus dominus infans Petrus, Rippacurtie et Montanearum de Prades comes, Hugo, Vicensis episcopus et cancellarius predicti domini regis, et nobiles Petrus, dominus Xeriche, et Petrus de Montecateno, amirantus domini regis prefati.

      1347, abril 18 i 20. València.

       El Consell de València acorda oposar-se a una provisió reial sobre l’ofici de notaris, el qual vulnera, segons els juristes Gener Rabassa i Jaume d’Orrit, consultats sobre la qüestió, els furs i privilegis de la ciutat.

      AMV, MC A-6, fols. 149r-150r.

      Dimercres .XVIII. dies del mes d’abril de l’an de mil .CCC.XL. set, fon appellat e justat consell en la sala de la Cort, ab crida pública e albarans, axí de cavallés, generosos, com ciutadans, parròquies e officiis e mesters de la ciutat. En lo qual consell foren los pròmens següents:

      En Romeu d’Oblites,

      En Guerau del Bosch,

      En Bernat Comte,

      G(uillem) d’Espígol,

      En Jacme Ricard,

      En Gilabert Çanoguera, jurats.

      ...............................................................

      ||149v ...En lo qual consell fon proposat que lo senyor rey ha feta .I. provisió la qual toca l’offici de notaria, per vigor de la qual provisió s’és feta pública crida. E diu-se que les dites provisió e crida són fetes contra furs e privilegis.

      Per tal, lo consell acordà e tenc per bé que les dites coses sien defeses per la ciutat, e a messió d’aquella, si les dites coses són contra furs e privilegis.

      Enaprés, divendres .XX. dies del mes d’abril, constituïts denant la presència dels jurats de la ciutat los honrats micer Gener Rabaça e en Jacme d’Orrit, dixeren, aytant com ells podien entendre, que la dita provisió era en lesió de furs e de privilegis de la ciutat.

      ||150r Encara fon ordenat...

      Sobre


Скачать книгу