La Vall d'Uixó en el temps de la lloctinència de l'infant Martí. AAVV

Читать онлайн книгу.

La Vall d'Uixó en el temps de la lloctinència de l'infant Martí - AAVV


Скачать книгу
Registres, núm. 2066, f. 151r.

      Nos infans Martinus etc., obtentum (sic) serviciorum per te Faraig de Belvis, sarracenum, menescallum nostrum, tam dicto domino regi quam nobis fideliter exhibitorum et que cotidie exhibes incessanter, de industria et sufficiencia ac legalitate tua plenarie confidentes, damus et concedimus tibi dicto Faraig dum tamen de nostre processerit beneplacito voluntatis officium alcadiatus et scribe sarracenorum vallis nostre de Uxone. Ita quod sis pro nobis et [no]mine nostro alcadius et scriba s[arra]cenorum dicte vallis ipsumque officium regas, teneas et exerceas pro nobis dum nobis placuerit, ut est dictum, secundum forma per quam alii alcadii et scribe consueti fuerunt dictum officium exercere. Et habeas pro salario et labore tuo dicti officii omnes libertates ac immunitates eaque iura et salarium que per alios qui dictum tenuerunt et rexerunt officium fuerunt recipi assueta. Nos enim per presentem cartam nostram mandamus universis et singulis officialibus nostris presentibus et futuris, et aliame sarracenorum dicte vallis et singularibus eiusdem, quot te dictum Faraig et non alium habeant pro alcaydo et scriba aliame dicte vallis quamdiu tamen de nostre processerit beneplacito voluntatis ut prefertur tibique aut substitutis tuis pareant, obediant et respondeant de omnibus hiis de quibus alcadio et scribe dicte aliame debent et consueti fuerunt respondere temporibus retroactis. In cuius rei testimonium presentem vobis fieri et sigillo nostro pendenti iussimus comuniri.

       Datum Barchinone, octavadecima die septembris anno a Nativitate Domini millesimo . CCCº.LXXº. · septimo.

       Infans Martinus. 45

       Dominus infans qui eam signatam misit expediendam.

       16.

      1377, novembre 24. Barcelona.

       L’infant Martí comunica a Jordi Joan, el seu conseller i dispenser, que Guillem de Martorell, antic batlle d’Uixó, en aquest present any no ha arribat a ocupar el càrrec durant mig any, en conseqüència i atès que ha recaptat les taxes del lli, ordi i gra, mana que se li paguen 350 sous que correspondrien a la mitat del seu salari anual.

      ACA, Reial Cancelleria, Registres, núm. 2066, f. 194v.

       Infans Martinus etc., dilecto consiliario et expensori nostro Georgio Iohannis, salutem et dileccionem. Licet Guillermus Martorelli, de domo dicti domini regis, olim baiulus vallis nostre de Uxone, anno presenti ipsi officio baiulie non deservierit per medium annum et per consequens eidem de salario dari consueto pro officio dicte baiulie nisi dumtaxat prorata temporis quo eidem officio deservivit minime respondere deberetur. Attendentes quod ipse G(uillermus) anno presenti collexit linum, ordeum et frumentum, volumus et de gracia speciali huius serie providemus quod dicto Guillermo Martorelli respondeatur de tempore quo dicto servivit officio presenti anno de trescentis quinquaginta solidis regalium Valencie qui sunt medietas salarii pro dicto officio dari consueti pro quolibet anno, sicut si eidem officio per medium annum deservisset. Mandantes vobis quot (sic) de peccunia curie nostre quod est vel erit penes vos tribuatis et solvatis dicto Guillermo Martorelli . CCCL . solidos supradictos, recuperando ab ipso presentem cum apoca de soluto.

      Datum Barchinone, .XXIIIIª. die novembris anno a Nativitate Domini .Mº.CCCº. LXXVIIº.

       Infans Martinus.

       R(aimundus) de Cumbis mandato domini infantis facto per Bonafonatum de Sancto Felice, militem, regentem expensoriam. Probata.

       17.

      1377, desembre 20. Barcelona.

       L’infant Martí al seu dispenser Jordi Joan. Atesa la súplica de l’aljama d’Uixó, a la qual la venda de 3.000 sous censals anuals —que pertocarien als sarraïns d’Uixó a raó dels 36.000 sous censals morts deguts al noble Berenguer de Vilaragut, conseller i majordom de l’infant— li eren molt perjudicials, i com l’aljama ja li havia lliurat 1.000 florins d’or, l’infant ha decidit que l’amonestació a la comunitat de sarraïns d’Uixó siga mínima, ja que vol que l’aljama d’Uixó siga deslligada d’aquella venda anual de 3.000 sous de censals morts, per a la qual mana a Jordi Joan que trobe altres comunitats i viles en el Regne de València que puguen suportar dit càrrec anual. Tot decretant l’infant que l’aljama d’Uixó reduïsca la quantitat de l’aportació que ha de ser lliurada al dit noble a 1.000 sous censals anuals, a raó d’aquells 36.000 sous de preu i no més.

      ACA, Reial Cancelleria, Registres, núm. 2067, f. 3r-v.

      Infans Martinus etc., dilecto consiliario et ex[pen]sori nostro Georgio Iohannis, salutem et dileccionem. Humili supplicacione pro parte aliam[e sar]racenorum Vallis de Uxone nobis reverenter exhibita, percepimus quod vos compellitis seu compellere nitimini dictam aliamam ad vendendum nobili et dilecto consiliario et maioridomo nostro Berengario de Vilariacuto tres millia solidos censuales et annuales racione videlicet et pro illis triginta sex millia solidos per nos dudum eidem nobili Berengario graciose concessis, quod si fieret in magnum sicut fertur dampnum dicte aliame et singularium de eadem proculdubio redundaret, presertim propter molem debitorum quibus ipsa aliama oppressa existit, etiam quia de proximo nobis solvere tenentur mille florenos auri quos dudum nobis graciose dederunt et concesserunt, et quia plerumque pro talibus omnibus quam plures subsequntur missiones et expenssas. Quapropter supplicato nobis super predictis dicte aliame de condecenti remedio provideri, volumus ac vobis dicimus et mandamus quot dictam aliamam ad faciendum vendicionem predictam minime compellatis, verum quia omnino volumus quod dicti triginta sex millia solidos aut per viam vendicionis censualis aut in peccunia numerat[a] predicto nobili Berengario exsolvantur, ideo vobis dicimus et mandamus quot ad faciendum vendicionem seu vendiciones dicto nobili Berengario de Vilariacuto de censuali mortuo, ut est dictum, causa qua eidem nobili in peccunia numerata dictos triginta sex millia solidos impresenciarum solvere negatis, compellatis illam vel illas universitatem seu universitates locorum nostrorum regni Valencie que predicta melius et cum minori ipsorum dampno valeant subportare. Si vero universitates locorum nostrorum predictorum sunt simili vel maiori mole debitorum oppresse46 quam aliama Vallis de Uxone predicta, placet nobis quod dictam aliamam ipso casu compellatis ad faciendum vendicionem iam dicto nobili Berengario de mille solidis censualibus et annua[libus] et non ultra dictas alias uni[versi]tates vel illas ex eis que hoc melius valeant subportare compellere ad fa[ci]endum ve[nd]icionem dicto nobili Berengario de residuis duobus mille solidis, faciendo etiam ex parte [nost]ra illi seu illis ex dictis universitatibus que ad predicta se obligabunt omnes illas oportunas securitates et obligaciones quas voluerint et petierint de servando [eo]s et eorum bona a predictis indempnes.

      Datum Barchinone, .XXª. die decem[bris] anno a Nativitate Domini .Mº.CCCº. LXXVIIº.

       Infans Martinus.

       R(aimundus) de Cumbis, mandato domini infantis facto per Bonafonatum de Sancto Felice, militem, regentem expensoriam. Probata.

       18.

      1377, desembre 20. Barcelona.

       L’infant Martí demana a Bernat d’Alpicat que comunique a Jordi Joan, dispenser seu, l’ordre d’aplicació de la prerrogativa que el 18 de novembre de 1371 el rei Pere el Cerimoniós havia concedit a l’aljama d’Uixó de pagar a l’ardiaca de Tortosa i al rector de l’església d’Uixó 900 sous anuals, i no els 1.800 que era obligada cada any a pagar en concepte de delme i primícia.

      ACA, Reial Cancelleria, Registres, núm. 2067, ff. 2v-3r.

       Infans Martinus etc., dilecto nostro Bernardo de Alpicato, iurisperito Valencie, salutem et dileccionem. Omnem causam seu questionem nos, ex parte una, et aliama Vallis de Uxone ex parte altera, tangentem racione videlicet illorum nongentorum solidorum per dictum dominum regem eidem aliame graciose concessorum in adiutorium illorum mille octingentorum solidorum regalium Valencie, ad quos solvendos annis singulis archidiacono Dertusensis et rectori ecclesie de Uxone et eorum successoribus dicta aliama se obligavit racione composicionis et avinencie que tunc inter dictos archidiaconum et rectorem facta extitit racione decime et primicie quas in


Скачать книгу